POCULUM Eucharisticum

POCULUM Eucharisticum
POCULUM Eucharisticum
cuius in S. Cena usum DOMINUS instituit, e Poculo Hebraeorum Paschali originem habuit, uti Burmannus docet, infra laudandus: de cuius forma Ritualia iudaeorum possunt consuli. Incerta enim, quae Veteres de illo poculo tradunt, ἄμφωτον illud, i. e. binis ansis instructum fuisse, dicentes. Materiam quod spectat, usam esse veterem Ecclesiam omne genus vasis. ligneis. vitreis, argenteis, ac crescente sacrorum pompâ, aureis gemmatisque, notum. Hoc itaque, accepit Christus in manus, quod non sine sollenni ritua Iudaeis, in Cena Paschali, fieri consuevit, ut peculiarem super eo benedictionem pronuntiarent. Et benedixit: ubi usus videtur Christus partim communi formulâ; partim eandem ad praesens institutum accommodâsse: et pro verbis, hic est fructus vitis, sanguisuvarum, verba illa, hic est sanguis meus etc. supposuisse, pateraque illâ circumlata sanguinem N. Test. dedicâsse. Cum vero numerentur apud Iudaeos quatuor Pocula Paschalia, quorum tertium appellabatur Poculum benedictionis, sicut ultimum Poculum hymni, quô Pascha claudi solebat; DOMINUM in Novi Foederis symbolum tertium illud poculum consecrâsse, colligitur ex Lucae c. 22. v. 20. Eôque praegustatô tradidit Discipulis, ut omnes ex eo biberent, Matth. c. 26. v. 27. Quae traditio postmodum a Diacono saepe fiebat, qui sanguinem Christi ministrare hinc dicebatur. Illud autem accipiebant Fideles primum simpliciter ac convivantium in morem: tum venerabundi, et corpore inclinatô. Dein a Sacerdote fidelium ori admovebatur, donec augescente superstitione, fistulae argenteae adhibitae sunt, ne quid de sanguine Christi periret. Quô eôdem consiliô, saeculô XII. abrase Sacerdotum barbae etc. uti videre est apud Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christianae Part. poster. l. 7. c. 10. §. 33. et seqq. plura, voce Calix.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • FISTULA — instrumentum Musicum pastorale, multo olim in usu. Fiebat autem ex plurius cicutis sive cannis cerâ iunctis. Mart. l. 14. Apopn. Epigr. 63. cuius epigraphe fistula. Quid me compactum ceris et arundine rides? Quae primum exstructa est Fistula,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”